CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Summa Theologiae
prooemium
Textum Leoninum Romae 1888 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias
magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit

Prooemium
[28231] Summa theologiae, pr. Quia Catholicae
veritatis doctor non solum provectos debet instruere, sed ad eum
pertinet etiam incipientes erudire, secundum illud apostoli I ad
Corinth. III, tanquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi,
non escam; propositum nostrae intentionis in hoc opere est, ea
quae ad Christianam religionem pertinent, eo modo tradere, secundum
quod congruit ad eruditionem incipientium. Consideravimus namque
huius doctrinae novitios, in his quae a diversis conscripta sunt,
plurimum impediri, partim quidem propter multiplicationem inutilium
quaestionum, articulorum et argumentorum; partim etiam quia ea quae
sunt necessaria talibus ad sciendum, non traduntur secundum ordinem
disciplinae, sed secundum quod requirebat librorum expositio, vel
secundum quod se praebebat occasio disputandi; partim quidem quia
eorundem frequens repetitio et fastidium et confusionem generabat
in animis auditorum. Haec igitur et alia huiusmodi evitare
studentes, tentabimus, cum confidentia divini auxilii, ea quae ad
sacram doctrinam pertinent, breviter ac dilucide prosequi, secundum
quod materia patietur.

© 2006 Fundación Tomás de Aquino quoad
hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264