view summa/latin/prooemium.txt @ 26:4006eb4882de

originals from http://www.corpusthomisticum.org/sth0000.html
author ht
date Tue, 24 Nov 2009 19:15:19 +0000
parents
children c16124ac5890
line wrap: on
line source

Quia Catholicae veritatis doctor non solum provectos debet instruere,
sed ad eum pertinet etiam incipientes erudire, secundum illud apostoli
I ad Corinth. III, tanquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi,
non escam; propositum nostrae intentionis in hoc opere est, ea quae ad
Christianam religionem pertinent, eo modo tradere, secundum quod
congruit ad eruditionem incipientium. Consideravimus namque huius
doctrinae novitios, in his quae a diversis conscripta sunt, plurimum
impediri, partim quidem propter multiplicationem inutilium
quaestionum, articulorum et argumentorum; partim etiam quia ea quae
sunt necessaria talibus ad sciendum, non traduntur secundum ordinem
disciplinae, sed secundum quod requirebat librorum expositio, vel
secundum quod se praebebat occasio disputandi; partim quidem quia
eorundem frequens repetitio et fastidium et confusionem generabat in
animis auditorum. Haec igitur et alia huiusmodi evitare studentes,
tentabimus, cum confidentia divini auxilii, ea quae ad sacram
doctrinam pertinent, breviter ac dilucide prosequi, secundum quod
materia patietur.